monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLVIII.De Epiphanio Cyprio. <<<     >>> L.De fine Theodosii principis.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLIX.Quomodo Habacuc et Michaeae prophetarum corpora inventa sint.

1 Non solum religionem haec tunc nobilitabant, sed etiam Habacuc et Michaeae prophetarum corpora, sicut audivi, hoc tempore sunt ostensa revelatione divina, cum Zebennus tunc Eleutheropolitanam gubernaret Ecclesiam, in vico qui prius vocabatur Ceila, in Berethasia praedio, quod distat ab urbe quasi stadiis decem.
2 Circa hunc locum sepultura Michaeae fuit, quam nescientes quid dicerent provinciales, fidelium [ed., fidelem] memoriam vocitabant. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 28; edit. Christ. Vales. cap. 29, pag. 752.]
Cassiodorus HOME

bav824.287 bnf1603.201